2664. `Ne malum sit in oculis tuis super puerum et super ancilla tuam': quod significet status mutationem erga rationale illud; in sensu proxime {1} interno secundum verba, est quod non doleret de eo quod separaret a se rationale mere humanum, tum quod non doluerit, nam a perceptione ex Divino fuit quod necessum esset ut separaretur, quia non aliter salvari potuisset genus humanum; haec status mutatio est quae significatur. @1 A has proximo changed to proxime.$