2665. Quod `omne quod dicit ad te Sarah, audi voci ejus' significet quod secundum spirituale verum ageret, constat ex repraesentatione `Sarae' quod sit Divinum spirituale seu Divinum Verum, de qua n. 2622, et ex significatione `audire voci' quod sit secundum id agere, de qua n. 2542. Quid sit agere secundum spirituale verum, non ad captum ita explicari potest sicut potest percipi ab illis qui in sensu interno sunt, quare si secundum perceptionem horum diceretur quid sit, vix agnosceretur; ex causa etiam quia plura arcana prius evolvenda, immo credenda, antequam res explicata in ideas fidei intrare possit; quid in communi significet, aliquantisper dici potest, nempe quod sit quod Dominus ex Humano Divino concluderet, et secundum id ageret, ita ex propria potentia; Divinum (t)enim Verum fuit per quod univit Humanum Divino, ac Divinum Bonum per quod univit Divinum Humano; quod reciproca unitio fuerit, videatur n. 2004.