Arcana Coelestia (Elliott) n. 2666

Previous Number Next Number See English 

2666. Quod `in Jishako vocabitur tibi semen' significet quod a Divino Humano Domini omnis salus illis qui in bono sunt, constat a repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale, de qua prius, ita Divinum Humanum, nam in intimo rationalis incohat humanum, n. 2106; et ex significatione `seminis' {1} quod praedicatur ex Jishako {2} quod sit rationale caeleste, seu quod idem, qui caelestes sunt, de qua n. 2085, 2661; ita `vocari tibi semen' significat quod illi heredes, proinde quod illis salus. Spirituales sunt etiam semen, sed ex filio ancillae, ut dicitur in vers. seq. `Et etiam filium ancillae in gentem ponam eum, quia semen tuum ille'; quare etiam illis salus, si in bono sunt, ut ab interno sensu illorum verborum constabit; idem etiam docet Dominus multis in locis, et manifeste apud Johannem, Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13. @1 hic.$ @2 Isaco.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church