Arcana Coelestia (Elliott) n. 2874

Previous Number Next Number See English 

2874. Inde nunc patet quid liberum, nempe quod sit cogitare et velle ex affectione; et quod tale sit liberum qualis est affectio: tum quod unum liberum sit infernale, et alterum liberum sit caeleste: et quod liberum infernale sit ab inferno, liberum autem caeleste sit a Domino. Patet quoque quod qui in libero infernali sunt, non possint venire in liberum caeleste, hoc foret ab inferno in caelum, nisi eis auferretur omne vitae: tum quod in liberum caeleste nemo venire possit nisi per reformationem a Domino, et quod tunc introducatur per affectionem boni et veri, hoc est, per bonum vitae cui implantetur verum doctrinae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church