2882. {1} Imprimis credit homo se nullum liberum habere, quia ex se bonum agere et verum cogitare non posse novit; sed ne credat quod usquam aliquis habeat ac habuerit aliquod liberum cogitandi verum et faciendi bonum ex se, ne quidem homo qui ex integritate in qua fuit, similitudo et imago Dei dictus; {2}sed liberum cogitandi verum quod est fidei, et faciendi bonum quod est charitatis, omne influit a Domino; Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum, inde fons: omnes angeli in tali libero sunt, immo in ipsa perceptione quod ita sit; angeli intimi percipiunt quantum a Domino, {3}et quantum a semet, at quantum a Domino tantum in felici sunt, et quantum a semet tantum non in felici. @1 written after 2893 with directions for insertion here.$ @2 i quicquid enim a se est malum et falsum.$ @3 at I$