Arcana Coelestia (Elliott) n. 2883

Previous Number Next Number See English 

2883. Ut itaque homo proprium caeleste accipiat, debet facere bonum a se et cogitare verum a se, sed usque scire, et cum reformatus est, cogitare et credere quod omne bonum et omne verum sit a Domino, etiam quoad omnium minimum, et hoc quia ita est, at quod detur homini putare quod a se, est ut bonum et verum fiat sicut ejus proprium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church