Arcana Coelestia (Elliott) n. 2913

Previous Number Next Number See English 

2913. `Et locutus est ad filios Heth, dicendo': quod significet illos apud quos nova Ecclesia spiritualis, constare potest a significatione Heth et Hittaei. Plures fuerunt incolae terrae Canaanis qui passim enumerantur in Verbo, et inter eos Hittaei, videatur Gen. xv 20; Exod. iii 8, 17; xiii 5; xxiii 23; Deut. vii I; xx 17; Jos. iii 10; xi 1, 3; xii 8; xxiv 11; I Reg. ix 20; et alibi; fuerunt plerique illorum ex Antiqua Ecclesia, quae quod per plures terras extensa fuerit et quoque per terram Canaanem, videatur n. 1238, 2385: omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt, pro principali agnoverunt charitatem; et doctrinalia eorum omnia fuerunt charitatis seu vitae; qui doctrinalia fidei excoluerunt, dicti sunt Canaanitae, et separati e ceteris incolis terrae Canaanis, Num. xiii 29, videatur n. 1062, 1063, 1076; [2] inter meliores in terra Canaane fuerunt Hittaei, quod etiam inde constare potest quod Abraham inter eos habitaret, et postea Jishak et Jacob, et quod sepultura ibi illis, tum quod pie et modeste erga Abrahamum se gererent, ut manifeste patet ab illis quae in hoc capite de iis memorantur, imprimis vers. 5, 6, 10, 11, 14, 15; inde est quod {1}per illos ut per gentem probam, repraesentetur et significetur Ecclesia spiritualis seu Ecclesiae veram; sed factum est cum his sicut cum reliquis ab Ecclesia Antiqua, quod successu temporis a charitate seu bono fidei desciverint, inde est quod per illos dein significetur Ecclesiae falsum, ut Ezech. xvi 3, 45, et alibi; quod usque Hittaei inter honoratiores essent, constare potest ex eo quod Hittaei essent apud Davidem, ut Ahimelech, I Sam. xxvi 6; et Uriah, {2}qui Hittaeus, 2 Sam. xi 3, 6, 17, 21, cujus uxor Bathsheba, ex qua Davidi Salomo, 2 Sam. xii 24; quod `Heth' significet cognitiones exteriores quae spectant vitam, quae sunt vera Ecclesiae spiritualis {3}externa, videatur n. 1203. [3] Agitur in hoc versu de nova Ecclesia quam Dominus cum prior exspirat, instaurat; et in sequentibus de receptione fidei apud illos; non agitur de aliqua Ecclesia apud filios Heth, sed in communi de resuscitatione Ecclesiae spiritualis a Domino postquam prior decedit seu consummatur; filii Heth sunt modo qui repraesentant et significant. Videantur quae de Ecclesiis prius dicta sunt, nempe, quod Ecclesia temporis tractu decrescat et contaminetur, n. 494, 501, 1327, 2422 quod recedat a charitate, et producat mala et falsa, n. 1834, 1835: quod tunc dicatur Ecclesia vastata et desolata, n. 407-411, 2243 quod Ecclesia apud gentes instauretur, cur, n. 1366: quod semper aliquid Ecclesiae in Ecclesia quae {4}vastatur, ut nucleus, conservetur, n. 468, 637, 931, 2422 nisi Ecclesia in tellure, quod genus humanum periret, ibid.: quod Ecclesia sit sicut cor et pulmo in {5}maximo corpore, hoc est, in genere humano, n. 637, 931, 2054, 2853: qualis Ecclesia spiritualis, n. 765, 2669: quod charitas non fides separata constituat Ecclesiam, n. 809, 916: quod Ecclesia foret una si omnibus charitas, tametsi quoad doctrinalia et cultus differrent, n. 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385: quod omnes homines in terris qui in Ecclesia Domini sunt, tametsi sparsi per orbem, usque sicut unum faciant, {6}ut in caelis, n. 2853: quod omnis Ecclesia sit interna et externa, et utraque simul unam constituat, n. 409, 1083, 1098, 1100, 1242; quod Ecclesia externa {7}nihili sit, si non sit interna, n. 1795 quod Ecclesia comparetur ortui et occasui solis, temporibus anni, tum temporibus diei, n. 1837: quod ultimum judicium sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 900, 931, 1850, 2117, 2118. @1 i nunc$ @2 quod Chittaeus esset$ @3 externae A is probably the correct reading.$ @4 consummatur, sicut$ @5 in maxima societate humana$ @6 sicut$ @7 nihil I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church