2914. Vers. 4. Peregrinus et incola ego vobiscum, date mihi possessionem sepulcri vobiscum, et sepeliam mortuum meum a coram me. `Peregrinus et incola ego vobiscum' significat statum illorum primum, quod tametsi Dominus illis ignotus, usque apud illos esse posset `date mihi possessionem sepulcri vobiscum' significat quod regenerari possent: `et sepeliam mortuum meum a coram me' significat quod sic a nocte quae apud illos, emergeret et resurgeret.