2987. De Repraesentationibus et Correspondentiis
Quid repraesentationes et quid correspondentiae pauci norunt nec scire quisquam potest quid sint, nisi sciat quod mundus spiritualis sit et is distinctus a mundo naturali, nam inter spiritualia et naturalia dantur correspondentiae, et quae existunt a spiritualibus in naturalibus, sunt repraesentationes. Correspondentiae dicuntur quia correspondent, et repraesentationes quia repraesentant.