2988. Ut aliqua idea repraesentationum et correspondentiarum habeatur reflectatur modo super illa quae sunt mentis, nempe cogitationis et voluntatis haec solent e facie ita elucere ut pateant in ejus vultu, affectiones prae ceteris interiores ex oculis et in illis; cum illa quae sunt faciei, unum agunt cum illi quae sunt mentis, {1}dicuntur correspondere, et sunt {2}correspondentiae; et ipsi vultus faciei repraesentant, et sunt repraesentationes. Similiter se habet cum illis quae fiunt per gestus in corpore, ut et cum omnibus actionibus quae per musculos producuntur; quod haec fiant secundum illa quae cogitat et vult homo, notum est; ipsi gestus et actiones quae sunt corporis, repraesentant illa quae sunt mentis, et sunt repraesentationes; et quod concordent, sunt {3}correspondentiae. @1 i tunc$ @2 i illa$ @3 concordantiae$