3005. Quod JESUS in sensu interno sit Divinum Bonum, et CHRISTUS sit Divinum Verum, a multis in Verbo constare potest: quod Jesus sit Divinum Bonum, inde est quia significat Salutem, Salvationem et Salvatorem; et quia illa, significat Divinum Bonum, ex Divino enim Bono, quod est amoris et misericordiae Domini, ac ita per receptionem illius, omnis salvatio: quod Christus sit Divinum Verum, inde est quia significat Messiam, Unctum et Regem; quod Messias, Unctus et Rex sit Divinum Verum, constabit a sequentibus.