3006. Haec sunt quae percipiunt angeli, cum nominatur Jesus Christus, et haec sunt quae significantur per quod non in alio nomine sit salus, et per quod Dominus toties dixerit de nomine Suo, ut apud Johannem, Quodcumque petieritis in nomine Meo, Ego faciam, xiv 13, 14:
apud eundem, Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, xx 31:
et alibi; quod `nomen' sit omne in uno complexu, per quod colitur Dominus, ita quale omnis cultus et doctrinae, videatur n. 2724; hic itaque bonum amoris et charitatis conjunctum vero fidei, quod est complexus omnis doctrinae et omnis cultus.