3035. `Jehovah Deus caeli': quod significet ipsum Divinum Domini, constat ab illis quae supra n. 3023 dicta sunt, quod nempe Jehovah Deus caeli sit ipsum Divinum Domini; per Jehovam enim, qui toties nominatur in {1}Verbo Veteris Testamenti, solus Dominus intellectus est, omnia enim et singula quae ibi, de Ipso in sensu interno agunt, et omnes et singuli ritus Ecclesiae Ipsum repraesentabant, videatur n. 1736, 2921; et quod antiquissimi qui ab Ecclesia caelesti, non alium per Jehovam intellexerint quam Dominum, n. 1343. In sensu litterae hic et alibi apparet sicut alius qui superior per Jehovam intelligatur, sed sensus litterae est talis; distinguit ille quae sensus internus unit; et hoc ex causa quia homo qui a sensu litterae instruendus, non habere possit ideam unius nisi prius plurium, unum enim apud hominem formatur ex pluribus, seu quod idem, ex successivis illud quod simul est; plura in Domino sunt, et omnia Jehovah sunt: inde est quod sensus litterae distinguat; at caelum nusquam {2}distinguit, sed unum Deum simplici idea agnoscit, nec alium quam Dominum. @1 Veteri Testamento$ @2 distinguat$