3036. `Qui accepit me e domo patris mei, et e terra nativitatis meae': quod significet ex Quo Dominus liberavit Se Ipsum a maternis quoad mala et quoad falsa, constat a significatione `domus patris' hic et `terrae nativitatis' quod sit maternum seu hereditarium a matre, ex quo malum et falsum, contra quod Dominus pugnavit, et quod expulit, ac ita Humanum Suum propria potentia Divinum fecit; videantur quae de domo et terra unde Abram supra n. 3031 dicta sunt, et quae prius de hereditario Domini, quod ex Jehovah Divinum, ex matre malum, n. 1414, 1444 quod contra malum hereditarium ex matre pugnaverit, sed quod Ipsi nullum malum actuale, n. 1444, 1573: et quod Dominus exuerit omne hereditarium ex matre, ut tandem non ejus filius esset, n. 2159, 2574, 2649; hoc hereditarium, nempe ex matre, est quod in sensu interno significatur per `domum patris' et `terram nativitatis'; per `domum patris' hereditarium maternum quoad malum, et per `terram nativitatis' hereditarium maternum quoad falsa; nam ubi malum ibi falsa; sunt sibi conjuncta; quod illa propria potentia expulerit, n. {1}1616, 1813, 1921, 2025, 2026, 2083, 2523. @1 1661 seems better$