Arcana Coelestia (Elliott) n. 3037

Previous Number Next Number See English 

3037. `Et Qui locutus est mihi, et Qui juravit mihi, dicendo': quod significet ex Quo Divinum Ipsius velle et intelligere, constat ex significatione `loqui' quod sit percipere, de qua n. 3029, tum quoque velle, n. 2626; et ex significatione `jurare' quod sit confirmatio a Divino et quod praedicetur de veris quae sunt intellectus, n. 2842: cum {1}dicitur de Jehovah quod `loquatur,' intelligitur in sensu interno quod velit, nam quicquid loquitur Jehovah, hoc vult; et cum dicitur de Jehovah quod `juret,' intelligitur in sensu interno quod intelligat esse verum, ita per `jurare' significatur intelligere cum id de Jehovah praedicatur, ut quoque constare potest ab illis locis quae, n. 2842, e Verbo allata sunt. @1 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church