Arcana Coelestia (Elliott) n. 3084

Previous Number Next Number See English 

3084. `Et ascendit': quod significet elevationem, constat a significatione `ascendere' quod sit elevari: elevari dicitur ab inferiore ad superius, et quia hoc, est {1}ab exteriore ad interius, nam idem est; quod enim inferius et superius est in idea humana, hoc exterius et interius est in idea angelica, sicut caelum, hoc apparet homini sicut superius, sed angelis est interius; sicut naturale apud hominem, hoc est exterius respective ad ejus spirituale, et hoc iterum exterius respective ad caeleste, seu quod idem, scientificum quod est naturalis hominis est exterius respective ad verum, et verum est exterius respective ad bonum, quare etiam scientificum respective ad verum vocatur velamen, tum vestis, et similiter verum respective ad bonum {2}: [2] inde est quod ascendere praedicetur ad Hierosolymam, sed descendere a Hierosolyma; tum a Hierosolyma ad Zionem, et a Zione ad Hierosolymam {3}; per illa enim quae sunt circum Hierosolymam significantur exteriora Ecclesiae, per Hierosolymam autem interiora, ac per Zionem intima. Quia hic in sensu interno describitur primum elevationis veri ex naturali homine ad rationalem, ideo hic primum dicitur quod affectio veri, quae repraesentatur per Rebeccam, `descenderit ad fontem,' et mox quod `ascenderit'; nam ut supra n. 3074 dictura est, Divinus amor influit in affectionem boni, et inde in affectionem veri, ac vivificat et illustrat illa quae in naturali homine, ac tunc disponit illa in ordinem, hoc significatur per `descendere'; {4}ex eo vera elevantur e naturali homine in rationalem, et conjunguntur boni ibi, {5}hoc significatur per `ascendere.' @1 i quod$ @2 i quod est spirituale$ @3 i similiter$ @4 inde$ @5 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church