Arcana Coelestia (Elliott) n. 3085

Previous Number Next Number See English 

3085. In binis his versibus describitur affectio veri quoad originem, quoad quale, et quoad primum initiationis: quoad originem, per haec quod `Rebecca exiverit, quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami,' per quae quod omnis origo illius affectionis in sensu interno tradita sit, videatur n. 3077, 3078; quoad quale, per haec quod `cadus ejus super humero ejus,' et quod `puella bona aspectu valde,' per quae quod quale descriptum sit, videatur n. 3079-3081; quoad primum initiationis, per haec quod `descendit ad fontem, et implevit cadum suum, et ascendit,' videri potest n. 3082-3084: sed ita se habet cum his, sicut supra dictum, quod captum non modo vulgarem, sed etiam excultiorem humanum excedant; [2] quae enim in sensu interno in hoc capite, et in quibusdam sequentibus, continentur, talia sunt; causa est quia vix in alicujus mentem venit, quod continuus influxus {1}Divinus sit per internum hominem in externum, hoc est, influxus caelestium et spiritualium per rationalem in naturalem, seu quod idem, in naturalia quae sunt externi, et quod per influxum illum {2}continue vera e naturali homine evocentur, eleventur, ac implantentur bono quod in rationali; hoc ne quidem quod fiat notum est, quid tunc omnis ille processus quomodo fit, qui processus tantae sapientiae est quia ex Divino, ut nusquam ad unam myriadis partem queat explorari; communissima sunt quae videri possunt; [3] cum itaque sic se habet, ne miretur quisquam quod illa quae hic in sensu interno sunt, non ad captum describi queant, et quae describuntur illum transcendant, agant enim de hoc processu et illum describunt; et quoque sensus internus imprimis est pro angelis, ob causam, ut per Verbum communicatio sit inter caelum et hominem; [illis haec dantur videre] et sunt illis inter deliciosa, quia caelestis cibus non aliud est quam omne id quod est intelligentiae et sapientiae, ac illis est beatum sapientiae et intelligentiae quicquid agit de Domino. @1 a Divino$ @2 continuo AI$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church