309. Quod per 'flammam gladii vertentis se' significetur amor proprius cum ejus vesanis cupiditatibus et persuasionibus, quae sunt tales ut quidem intrare velint, sed ferantur inde ad corporea et terrestria, tam multis confirmari potest ex Verbo ut paginas impleret; solum haec quae apud Ezechielem;
Propheta et dicas, Sic dixit Jehovah, Dic, gladius, gladius exacutus, et etiam tersus ad mactandum mactationem, acutus ut sit ei fulgur;...iteretur gladius tertio, gladius confossorum suorum, gladius confossionis magnae, penetrans in cubicula ad eos, ut liquefiat cor, et multiplicabit offendicula, in omnibus portis eorum, dedi terrorem gladii, heu factus in fulgur, xxi {1} 14, 15, 19, 20;
'gladius' hic pro desolatione hominis, ut nihil boni et veri videat, sed mera falsa et contraria, quod est 'multiplicare offendicula:' et quae apud Nahum, Eques ascendere faciens, et flamma gladii, et fulgur hastae, et multitudo confossi, iii 3;
de iis qui in arcana fidei intrare volunt. @ 1 A.V. 9, 10, 14, 15. I has 9, 10 only.$