310. Singula verba hujus versus arcanissima tanta involvunt ut nusquam exponi possint, applicabilia ad genium populi hujus qui diluvio periit, qui genius prorsus diversus fuit a genio eorum qui post diluvium vixerunt: ut paucis modo dicatur, primi eorum parentes qui Antiquissimam Ecclesiam constituerunt, caelestes fuerunt, ita illis semina caelestia inseminata fuerunt; inde posteri eorum semen ex caelesti origine apud se habuerunt; semen ex caelesti origine tale est quod amor regat totam mentem, et unam facit. Mens enim humana ex binis partibus constat, ex voluntate et intellectu; voluntatis est amor seu bonum, intellectus est fides, seu verum; ex amore seu bono, percipiebant quid fidei aut quid veri, ita una mens erat; cum tales sunt, apud posteros manet semen inde, qui si declinant a vero et bono periculosissimum est, sic enim totam suam mentem pervertunt ut in altera vita vix possit restitui. Aliter, quibus non semen caeleste sed semen spirituale inest, sicut postdiluvianis et iis qui hodie vivunt, iis nullus est amor, ita nulla voluntas boni, sed usque dari potest fides, seu intellectus veri; ex fide, seu intellectu veri, perduci possunt ad charitatem quandam, sed per aliam viam et quidem per insinuatam a Domino conscientiam ex cognitionibus veri et boni inde; quare est status eorum prorsus alius quam fuit status antediluvianorum; de quo statu, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Haec sunt arcana, quae homini hodie prorsus ignota sunt; nam hodie non sciunt quid caelestis homo, ne quidem quid spiritualis, minus qualis inde mens et vita hominis, et inde status post mortem.