Arcana Coelestia (Elliott) n. 3138

Previous Number Next Number See English 

3138. In tribus his versibus agitur de praeparatione et illustratione naturalis hominis, ut inde verum, quod conjungendum bono in rationali, evocaretur: sed cum praeparatione et illustratione ita se habet: sunt binae luces, quae formant intellectualia hominis, lux caeli, et lux mundi; lux caeli est a Domino, Qui in altera vita angelus est Sol et Luna, videatur n. 1053, 1521, 1529, 1530; lux mundi est ex sole et luna, quae coram visu corporeo apparent; internus homo suum visum et suum intellectum habet a luce caeli, externus autem homo suum visum et suum intellectum habet a luce mundi; influxus lucis caeli in illa quae sunt lucis mundi, facit illustrationem et simul apperceptionem; si correspondentia sit, apperceptionem veri, si non correspondentia, apperceptionem falsi pro vero; sed illustratio et apperceptio non dari potest nisi (t)sit affectio seu amor, qui est calor spiritualis, et dat vitam illis quae per lucem illustrantur; sicut comparative lux solis non dat vitam vegetabilibus, sed calor qui in luce, ut patet ex temporibus anni. [2] In versibus qui nunc proxime sequuntur, describitur praeparatio ulterius, quod nempe lux caeli quae est Divina Domini, (x)influeret in illa quae erant lucis mundi in naturali Ipsius homine, {1}ut inde verum quod conjungendum bono in Rationali, educeret, ita {2}per viam ordinariam; idcirco, ut Dominus Humanum faceret Divinum, per viam ordinariam in mundum venit, hoc est, voluit {3}sicut alius homo nasci, et sicut alius instrui, et sicut alius renasci, sed cum differentia quod homo renascatur a Domino, sed quod Dominus Semet Ipsum non modo regeneravit, sed etiam glorificavit, hoc est, Divinum fecit; tum quod homo per influxum charitatis et fidei novus fiat, at Dominus per amorem Divinum qui in Ipso, et qui Ipsius: inde videri potest quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, seu quod idem, quod in processu regenerationis hominis sicut in imagine, videri queat, tametsi remote, processus glorificationis Domini. @1 vel$ @2 via ordinaria$ @3 i ut and follows with nasceretur...instrueretur...renasceretur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church