3139. Vers. 31-33. Et dixit, Veni benedicte Jehovae, quare stas foris? et ego verri domum, et locus camelis. Et venit vir domum, et solvit camelos, et dedit stramen et pabulum camelis; et aquam ad lavandum pedes ejus, et pedes virorum qui cum illo. Et ponebatur coram illo ad edendum, et dixit, Non edo, usque dum locutus sum verba mea, et dixit, Loquere `Dixit, Veni benedicte Jehovae' significat invitationem Divini apud Se: `quare stas foris' significat aliquantum inde: `et ego verri domum' significat omnia parata et plena bonis esse: `et locus camelis' significat statum pro omnibus quae ipsi inservirent: `et venit vir domum' significat influxum in bonum ibi `et solvit camelos' significat liberum illis quae inservitura: `et dedit stramen et pabulum camelis' significat instructionem in veris et bonis: `et aquam ad lavandum pedes ejus' significat purificationem ibi: `et pedes virorum qui cum illo' significat purificationem omnium quae Illius in (t)naturali homine: `et ponebatur coram illo ad edendum' significat quod {1}bonum in naturali homine vellet ut appropriarentur: `et dixit, Non edo' significat renuentiam: `usque dum locutus sum verba mea' significat antequam instrueretur; `et dixit, Loquere' significat desiderium. @1 n. 3149 has affectio boni$