Arcana Coelestia (Elliott) n. 3142

Previous Number Next Number See English 

3142. `Et ego veri domum': quod significet omnia parata et plena bonis esse, constat (c)a significatione `verrere' quod sit parare et impleri, de qua mox; et ex significatione `domus' quod sit bonum, de qua n. 2233, 2234, 2559, et quod ipse homo, ex bono quod in illo, dicatur `domus', n. 3128: quod `verrere' sit parare et impleri, inde est quia nihil aliud ab homine requiritur quam ut `vertat domum,' hoc est, rejiciat cupiditates mali et persuasiones falsi inde, tunc impletur ille bonis, nam bonum a Domino continue influit, sed in domum, seu in hominem purgatum a talibus quae influxum impediunt, hoc est, `quae' bonum influum reflectunt, vel pervertunt, vel suffocat; inde formula antiquis fuit, {1}verrere seu purgare domum, tum vertere et parare viam; et per `verrere domum' intellectum est se purgare a malis, et sic se praeparare ut bona intrent; at per `verrere viam' intellectum est se parare ut vera recipiantur; nam per `domum' significatum fuit bonum, n. 3128, et per `viam' verum, n. 627, 2333; [2] ut apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Verrite (parate) viam Jehovae, et rectam facite in solitudine semitam Deo nostro, xl 3:

apud eundem, Sternite, sternite, verrite (parate) viam, removete offendiculum a via populi Mei, lvii 14:

apud eundem, Transite, transite in portas, verrite (parate) viam populi; sternite, sternite viam, elapidate e lapide, lxii 10:

apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum, et verret (parabit) viam coram Me, et subito veniet ad templum Dominus, quem vos quaerentes, iii 1;

illis in locis `verrere viam' pro parare se et praeparare ad recipiendum verum; agitur ibi de adventu Domini, ad quem se praepararent ad recipiendum verum fidei, et per illud bonum charitatis, et per hoc salutem aeternam: [3] apud Davidem, Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, et plantasti illam, verristi coram illa, et radicari fecisti radicem ejus, et implevit terram, Ps. lxxx 9, 10 [A.V. 8, 9];

ibi in sensu supremo de Domino; `vitis ex Aegypto' est verum ex scientificis, `expellere gentes' est purgare a malis, `vertere coram illa' est parare ut bona impleant. {2} `Verrere domum' etiam in opposito sensu significat hominem, qui deprivat se ab omnibus bonis et veris, et sic impletur malis et falsis, ut apud Lucam, Immundus spiritus requiem si non invenit, dicit, Revertar in domum meam, unde egressus sum, quam si veniens invenit scopis purgatam et ornatam, tunc abit, et assumit septem alios spiritus se pejores, et ingressi habitant ibi, xi 24-26;

Matth. xii 43-45. @1 Heb. (panah and Lat. verrere are not necessarily connected with brooms or brushes. The former, and probably the latter, has the meaning `to turn,' hence `to turn out (rubbish, etc.)' and so `to put in order,' or `to prepare.'$ @2 i radicare radicem et implere terram est fructificatio in infinitum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church