3143. `Et locus camelis': quod significet statum pro omnibus quae ipsi inservirent, constat ex significatione `loci' quod sit status, de qua n. 1273-1277, 1376-1381, 2625; et ex significatione `camelorum' quod sint scientifica communia, de qua n. 3048, 3071, quae quod sint servitia, videatur n. 1486, 3019, 3020; omnia enim quae sunt naturalis hominis, non alii usui sunt quam ut inserviant spirituali; quare etiam servi, ancillae, cameli, asini, in sensu interno significant imprimis illa quae naturalis hominis sunt.