Arcana Coelestia (Elliott) n. 3168

Previous Number Next Number See English 

3168. `Et ederunt et biberunt': quod significet appropriationem boni et veri sic initiati, constat a significatione `edere' quod sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 2187, 2343, quod quia praedicatur de pane et per `panem' significatur bonum, n. 276, 680, 2165, 2177, 2187, est appropriatio boni quae per `edere' significatur; et a significatione `bibere' quod etiam sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 3089, sed quia praedicatur de vino et per `vinum' significatur verum, n. 1071, 1798, est appropriatio veri quae per `bibere' significatur. Ipsa res se habet, ut mox supra n. 3167 dictum, {1}cum verum initiatur bono, et magis cum ei conjungitur, in rationali, quod bonum et verum {2}spiritualis hominis, hoc est, spiritualia approprientur naturali. @1 i nempe$ @2 e spirituali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church