3169. `Ille et viri qui cum illo': quod significent quae in naturali homine, constat a repraesentatione `servi,' qui hic est `ille,' quod sit naturalis homo, de qua n. 3019, 3020; et a significatione `virorum qui cum illo' quod sint omnia quae in naturali homine, de qua n. 3148.