Arcana Coelestia (Elliott) n. 3170

Previous Number Next Number See English 

3170. `Et pernoctarunt': quod significet pacem ejus, constat a significatione `pernoctare' quod sit requiescere, et in sensu interno pacem habere. Res ita se habet: cum spiritualia appropriantur naturali homini, tunc recedunt {1}quae cupiditatis mali et persuasionis falsi sunt, ita illa quae irrequiem inducunt; et accedunt quae sunt affectionis boni et veri, ita illa quae pacem faciunt; omnis enim irrequies est ex malo et falso, et omnis pax {2} ex bono et vero: quid pax, et qualis ejus status, videatur n. 92, 93, 1726, 2780. @1 i omnia$ @2 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church