Arcana Coelestia (Elliott) n. 3217

Previous Number Next Number See English 

3217. Cum (t)sermo est angelis de {1}intellectuali, tunc in mundo spirituum sub illis seu in societatibus quae correspondent, apparent equi, et hi magnitudine, forma, colore, positu, secundum ideas quas angeli de intellectuali habent, etiam illi varie phalerati. Est etiam locus aliquantum profunde paulo ad {2}dextrum, qui domicilium intelligentium vocatur, ubi equi continue apparent; et hoc ex causa quia in cogitatione sunt de intellectuali, in quorum cogitationes cum influunt angeli, quibus sermo de intellectuali, repraesentantur equi: inde constare potuit quid significatum per equos visos prophetis{3}, et quoque per equos in Verbo nominatos, quod nempe intellectualia, n. 2760-2762. @1 intellectualibus for intellectuali throughout .$ @2 T alters to dextram (sc. manum), a more usual form, but S may have had dextrum latus in mind. A is clearly dextrum.$ @3 i in verbo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church