3218. Cum angeli in affectionibus sunt, et simul de illis in sermone, tunc cadunt talia in sphaera inferiore apud spiritus in species repraesentativas animalium; cum sermo est de affectionibus bonis, sistuntur animalia pulchra, mitia et utilia, qualia in cultu repraesentativo Divino in Ecclesia Judaica circa sacrificia adhibita sunt, ut agni, oves, haedi, caprae, arietes, hirci, vituli, juvenci, boves; et tunc quicquid usquam apparet super animali, aliquam effigiem cogitationis illorum repraesentat, quod probis spiritibus etiam datur percipere: inde constare potest quid per animalia in ritibus Ecclesiae Judaicae significatum est, et quid per eadem in Verbo nominata, quod nempe affectiones, n. 1823, 2179, 2180. At vero sermo angelorum de affectionibus malis repraesentatur per bestias tetras, feroces ac inutiles, ut per tigrides, ursos, lupos, {1}scorpiones, serpentes, mures, et {2}similes, sicut quoque per {2}illas in Verbo significantur. @1 dracones$ @2 similia...illa$