Arcana Coelestia (Elliott) n. 3219

Previous Number Next Number See English 

3219. Cum angeli in sermone sunt de {1}cogitationibus, et de ideis, ac de influxu, tunc in mundo spirituum apparent sicut aves formatae secundum sermonis illorum subjectum; inde est quod aves in Verbo significent rationalia, seu illa quae sunt cogitationis, n. 40, 745, 776, 991. Quondam mihi in conspectum veniebant aves, una obscura et deformis, binae autem nobiles (c)et pulchrae, et cum viderem illas, ecce tunc incidebant in me aliqui spiritus tali vehementia ut tremorem incuterent nervis et ossibus; opinatus sum quod nunc sicut aliquoties prius, mali spiritus in me invaderent conatu perdendi, sed non tale erat; cessante tremore, (c)et spirituum qui incidebant, emotione, locutus cum illis, quaerens quid esset, dicebant quod delapsi {2}sint e quadam societate angelica, in qua sermo fuit de cogitationibus et influxu, et quod illi fuissent in opinione quod illa quae sunt cogitationis influant ab extra, scilicet per sensus externos, secundum apparentiam; sed societas caelestis in qua erant, quod influant ab intra; et quia in falso essent, quod {3}inde delapsi sint, (t)non quod dejecti, nam angeli nullum a se dejiciunt, sed quia in falsitate, deciderunt inde a se; et quod haec causa fuisset. Inde scire datum quod sermo in caelo de cogitationibus et influxu repraesentetur per aves, et illorum qui in falso sunt, per aves obscuras et deformes, qui autem in vero, per aves nobiles et pulchras; ac simul instructus quod omnia cogitationis influant ab intra, non autem ab extra tametsi ita apparet; ac dictum quod contra ordinem sit ut posterius influat in prius, aut crassius in purius, ita ut corpus in animam. @1 cognitionibus I, cogitationibus ac meditationibus, ut A$ @2 essent$ @3 idcirco$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church