Arcana Coelestia (Elliott) n. 3236

Previous Number Next Number See English 

3236. Quod Abraham hic repraesentet Dominum quoad Divinum Bonum spirituale et quod ejus mulier quoad Divinum Verum illi Bono adjunctum, constare potest ex illis quae prius de maritis et uxoribus dicta sunt, nempe quod `maritus' repraesentet bonum, et `uxor' verum, sicut prius Abraham et Sarah, n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2904; et sicut in capite praecedente Jishak et Rebecca, n. 3077: quod `maritus' repraesentet bonum, et `uxor' verum, causa est quia Ecclesia comparatur conjugio, et quoque est conjugium boni et veri; bonum est quod maritus repraesentat, quia primo loco est, verum autem quod uxor quia secundo; ideo quoque Dominus in Verbo vocatur `sponsus, vir, maritus,' et Ecclesia `sponsa, mulier, uxor.' [2] (m)Quid spirituale bonum (c)et spirituale veram illi bono adjunctum {1}, constare potest ab illis locis quae mox supra n. 3235 citata sunt; apud hominem spirituale bonum est in genere id quod vocatur bonum fidei, et hoc non aliud quam charitas erga proximum, sed ut {2}sit charitas, veniet ex nova voluntate qua spiritualis homo donatus est a Domino; spirituale verum illi bono adjunctum est id quod dicitur verum fidei, et hoc non aliud quam quod spectat charitatem primo ut finem propter quem et dein ut principium ex quo; sed ut sit spirituali homini verum fidei, seu fides, veniet ex novo intellectu quo donatus est a Domino, et novus intellectus {3}lucem suam habebit a nova voluntate.(n) @1 i sit$ @2 fit I$ @3 i est, qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church