3237. `Et nomen ejus Keturah': quod significet essentiam hujus Divini Veri, constat ex significatione `nominis' quod sit quale, et `vocare nomine' quod sit nosse qualis est, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009; at quia de Divino non praedicatur quale sed Esse, ideo hic per nomen significatur essentia, et quidem Divini Veri, quod significatur hic per `ejus,' nempe mulieris; quod hic mulier sit Divinum Verum, videatur mox supra n 3236; inde patet quid `Keturah' in genere involvit.