Arcana Coelestia (Elliott) n. 3306

Previous Number Next Number See English 

3306. `Et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos': quod significet Divini Rationalis statum tunc, constare potest ex illis quae supra n. 3252, 3275 dicta sunt de numeris: quid autem numerus `sexaginta' involvit, constare potest ex numeris simplicibus ex quibus conflatur, nempe ex quinque et duodecim, quinquies enim duodecim sunt sexaginta; quid `quinque,' videatur n. 649, 1686, quid `duodecim,' n. 3272 tum quoque ex sex et decem, nam sexies decem sunt sexaginta; quid `sex,' videatur n. 720, 737, 900, et quid `decem,' n. 576, 2284, 3107 etiam ex duobus et triginta, nam bis triginta sunt sexaginta; quid `duo' videatur n. 720, 900, 1335, 1686, et quid `triginta,' n. 2276; {1}numerus sexaginta, quia ex illis compositus est, involvit illa in suo ordine, quae omnia sunt status in quo tunc Divinum Rationale Domini; patent illa coram angelis in clara luce a Domino, coram homine autem, cumprimis illo qui in numeris in Verbo nihil arcani latere credit, exponi nequeunt, tam incredulitatis causa quam quia tot contenta in seriem captui adaequatam redigi nequeunt. @1 ex his numeris quia compositus est numerus sexaginta,$ * * * *


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church