Arcana Coelestia (Elliott) n. 3307

Previous Number Next Number See English 

3307. Vers. 27, 28. Et adoleverunt pueri, et fuit Esau vir sciens venationis, vir agri; et Jacob vir integer, habitans tentoria. Et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus; et Rebecca amans Jacobum. `Adoleverunt pueri' significat statum primum: `et fuit Esau vir sciens venationis' significat bonum vitae ex veris sensualibus et scientificis: `vir agri' significat bonum vitae ex doctrinalibus: `et Jacob vir integer' significat verum: `habitans tentoria' significat cultum inde: `et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus' significat quod Divinum Bonum Divini Rationalis Domini amaret bonum veri: `et Rebecca amans Jacobum' significat quod Divinum Verum Divini Rationalis amaret doctrinam veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church