Arcana Coelestia (Elliott) n. 3362

Previous Number Next Number See English 

3362. SENSUS INTERNUS

Actum est in capite xxi de Abimelecho quod pepigerit foedus cum Abrahamo, et quod tunc Abraham redarguerit illum de puteo aquarum quem eripuerant servi illius; hic paene simile recurrit ter Abimelechum et Jishakum, etiam in eo quod sicut Abraham dixerat uxorem suam esse sororem, ita quoque Jishakus; ex quibus patet quod Divinum arcanum inibi sit cur iterum evenerunt, (c)et iterum relata sunt, et quoque quod memoretur utrobivis de puteis; de quibus aliquid scire, nisi Divinum inibi reconditum sit, non tanti foret; sensus autem internus docet quid inibi est, et quod agatur de conjunctione Domini cum illis qui in regno Ipsius in caelis et in terris per vera, et quidem per (t)veri apparentias superioris gradus cum angelis, et per (t)veri apparentias inferioris gradus cum hominibus, consequenter per Verbum in cujus sensu interno et externo sunt illae: ipsa enim Vera Divina sunt talia ut nusquam ab aliquo angelo, 2 minus ab aliquo homine, capi possint; excedunt omnem facultatem intellectus eorum; ut usque conjunctio sit Domini cum illis, influunt Vera Divina apud illos in apparentiis, in quibus cum illa sunt, et recipi possunt et agnosci; hoc fit adaequate ad cujusvis captum; quare apparentiae, hoc est, vera angelica et humana, triplicis gradus sunt: haec arcana Divina sunt quae in illis de Abimelecho et Abrahamo, et in his de Abimelecho et Jishako actis et relatis, in sensu interno continentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church