3363. Vers. 1. Et fuit fames in terra, praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami; et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem. `Fuit fames in terra praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami' significat defectum cognitionum fidei: `et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem' significat doctrinalia fidei; `Abimelech' est doctrina fidei spectans rationalia; `rex Philistaeorum' sunt doctrinalia; `Gerar' est fides.