Arcana Coelestia (Elliott) n. 3385

Previous Number Next Number See English 

3385. `Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus': quod significet disquisitiones hominum de Divino Vero, constat ex significatione `interrogare' quod sit disquirere; a significatione `virorum loci' nempe Geraris quod sint illi qui in doctrinalibus fidei; quod `Gerar' sint illa quae fidei, videatur n. 1209, 2504, ita `viri loci' sunt homines talis status; et ex significatione `mulieris,' hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077. In illis quae praecedunt, actum est de apparentiis veri quod existant per influxum Divinum a Domino in rationalia hominis; hic nunc agitur de receptione illarum, et quidem primo ab illis qui in doctrinalibus fidei sunt, et {1}intelliguntur per `viros loci' seu Geraris ac sunt ex prima classe illorum qui spirituales vocantur; hi enim quia non perceptionem habent, sicut caelestes, et in obscuro sunt respective, n. 1043, 2088, 2669, 2708 pr., 2715, 2718, 2831, 3235, 3241, 3246 disquirunt num ita sit, {2}tum num Divinum Verum sit; et quia non perceptionem habent {3}num sit, datur illis tale quod apparet sicut verum, et hoc secundum, rationale eorum, hoc est, secundum captum sic enim recipitur; cuique permittitur credere veris sicut illa capit si non id, non foret receptio, quia non aliqua agnitio: de his nunc agitur. @1 significantur$ @2 seu$ @3 ac ideo non capiunt an Divinum sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church