Arcana Coelestia (Elliott) n. 3386

Previous Number Next Number See English 

3386. `Et dixit, Soror mea illa': quod significet verum rationale constat (c)a significatione `sororis' quod sit verum rationale, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556; per verum rationale intelligitur illud quod apparet sicut verum secundum captum seu coram rationali, ut mox supra dictum. Arcanum quod Jishakus dixerit Rebeccam esse Sororem suam, sicut Abrahamus prius in Aegypto, Gen. xii 11-13, 19, et postea in Gerare, Gen. xx 2, 5, 12, dixerat Saram esse sororem suam, simile involvit, ut videri potest ab explicatione ad illa loca; et quia simile tribus vicibus contigerat, et quoque illa memorantur in Verbo, constat quod arcanum maximi momenti sit quod inest, quod nusquam alicui notum esse potest quam ex sensu interno; quid autem sit, patet (c)ab illis quae sequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church