Arcana Coelestia (Elliott) n. 3387

Previous Number Next Number See English 

3387. `Quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam': quod significet quod non potuit aperire ipsa Divina Vera, sic Divinum Donum non reciperetur, constat ex significatione `timere dicere' quod sit {1}non posse aperire; ex significatione `mulieris,' hic Rebeccae, quod sit Divinum Rationale quoad Divinum Verum, de qua n. 3012, 3013, 3077; ex significatione `occidere me' quod sit non recipi bonum, per `Jishakum' enim, qui hic est `me,' repraesentatur Divinum Bonum Rationalis Domini, n. 3012, 3194, 3210; tunc enim bonum dicitur `occidi' seu perire cum non recipitur, nam fit nullum apud eum; et ex significatione `virorum loci' quod sunt illi qui in doctrinalibus fidei, de qua mox supra n. 3385; ex his nunc patet quis sensus internus illorum verborum est, nempe si aperirentur ipsa Vera Divina, quod ab illis qui in doctrinalibus fidei, non reciperentur, quia omnem eorum rationalem captum, ita omnem eorum fidem, excedunt, et consequenter nihil boni a Domino influere posset; bonum enim a Domino, seu Bonum Divinum, non influere potest nisi in vera, sunt enim vera vasa boni, ut multoties ostensum; [2] (m){2}vera seu apparentiae veri sunt homini data propterea ut Divinum Bonum queat intellectuale ejus formare, ita ipsum hominem, nam ob finem ut influere possit bonum, sunt vera; bonum enim absque vasis seu receptaculis non invenit locum, {3}quia non statum sibi correspondentem, (n) quapropter ubi non vera, seu ubi illa non recepta, ibi nec bonum rationale {4}aut humanum, consequenter non homini aliqua vita spiritualis; ut itaque usque homini sint vera, et illi inde vita spiritualis, dantur apparentiae veri, et quidem cuivis secundum suum captum, quae apparentiae agnoscuntur pro veris quia sunt tales ut in illis Divina possint esse. [3] Ut sciatur quid apparentiae et quod illae sint quae pro veris Divinis homini inserviunt, sint illustrationi exempla: si diceretur quod in caelo nulla idea loci, ita nulla distantiae sit, sed quod pro illis sint ideae status, hoc ab homine nequaquam capi posset, sic enim crederet quod nihil distinctum foret, sed confusum, omnes nempe in uno seu simul, cum tamen omnia ibi tam distincta sunt ut nusquam distinctius dari queat; quod loca, distantiae et spatia quae in natura, sint status in caelo, videatur n. 3356; inde patet quod quicquid usque in Verbo dicitur de locis et spatiis, et ex illis, (c)et per illa, sint apparentiae veri, et nisi per apparentias illas diceretur, nusquam reciperetur, consequenter vix aliquid, nam idea {5}spatii et temporis inest paene omnibus et singulis cogitationis apud hominem, {6}quamdiu est in mundo, hoc est, in spatio et tempore: [4] quod secundum apparentias spatii locutum sit in Verbo, constat paene ab omnibus et singulis ibi, ut apud Matthaeum, Dixit Jesus, Quomodo dicit David, Dominus Domino meo, Sede a dextris Meis, donec posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum? xxii 41, 42 [A.V. 43, 44];

ubi `sedere a dextris' est ex idea loci, ita secundum apparentiam, cum tamen est status potentiae Divinae Domini qui {7}sic describitur: apud eundem, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli, xxvi 64;

similiter hic `sedere a dextris' ut et `venire super nubibus' sunt ex idea loci hominibus, sed {8}est idea status potentiae Domini angelis: apud Marcum, Filii Zebedaei dixerunt ad Jesum, Da nobis ut unus a dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis sedeamus in gloria Tua: Jesus respondit, Sedere a dextris Meis, et (c)a sinistris Meis, non est Meum dare, sed quibus paratum est, x 37, 40;

inde patet qualem ideam de regno Domini {9}habuerunt discipuli, quod nempe esset `sedere a dextris et a sinistris'; et quia illis talis idea, etiam Dominus secundum captum eorum respondit, ita secundum quod apparuit illis: [5] apud Davidem, Hic sicut sponsus exiens e conclavi suo, gaudet sicut heros ad currendum viam, a fine caelorum exitus Ipsius, et circuitio Ipsius ad fines eorum, Ps. xix 6, 7 [A.V. 5, 6];

ibi de Domino, Cujus Divinae potentiae status describitur per talia quae sunt spatii: apud Esaiam, Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, illi aurorae,...dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, supra stellas {10}caeli exaltabo thronum meum,...ascendam super excelsa nubis, xiv 12-14;

`cadere de caelo, ascendere caelos, supra stellas caeli exaltare thronum. ascendere super excelsa nubis' sunt omnia ex idea et apparentia spatii seu loci, per quae amor sui profanans sancta describitur Quia caelestia et spiritualia per talia quae apparent, et secundum illa, coram homine sistuntur, ideo caelum quoque describitur sicut quod in alto sit, cum tamen non in alto sed in interno est, n. 450, 1380, 2148. @1 i in sensu interno$ @2 et$ @3 seu statum receptivum (or receptionis?) sui$ @4 seu$ @5 i vix nulla status sed$ @6 A had quando est in mundo, seu quando vivit in spatio et tempore, but deleted the whole passage, perhaps when recopying.$ @7 ita$ @8 after Domini$ @9 habuerint$ @10 so AI but Heb.=Dei, as in n. 8678, and other places.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church