Arcana Coelestia (Elliott) n. 3388

Previous Number Next Number See English 

3388. `Quia bona aspectu illa': quod significet quod facile recipi posset ex eo quod Divinum dicatur, constat ex significatione `boni aspectu' quod sit illud quod ea forma placet, ita quod facile recipitur. Agitur de illis qui in doctrinalibus fidei sunt, et nullam perceptionem veri ea bono habent, sed modo conscientiam veri ex eo quod ita illis a parentibus et magistris dictum, qui sunt qui vocat `viri loci' seu Geraris, n. 3385, 3387; illis primum confirmationis ver est quod Divinum dicatur, {1}statim enim tunc illis est idea sancti quae dat {2}universalem confirmationem omnibus et singulis quae dicuntur, et hoc tametsi id non capiunt; at usque quae dicuntur, erunt adaequata captui illorum; non enim satis est ut homo sciat quod sit, sed etiam scire vult quid sit, et quale sit, ut inde aliqua confirmatio accedat parti ejus intellectuali, et vicissim ab ea; si non hoc, quidem induci potest memoriae, sed ibi non manet aliter quam res mortua sicut res soni, et nisi confirmantia aliqua illud infixerint, undecumque illa sint, dissipatur sicut reminiscentia cujusdam rei modo sonantis. @1 illico$ @2 primum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church