3391. `Et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit': quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia in cognitionibus, constat ex repraesentatione `Abimelechi' quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2533; et a significatione `regis Philistaeorum' quod sint doctrinalia, de qua n. 3365; et a significatione `fenestrae' quod sit intellectuale, de qua n. 655, 658, proinde visus internus, nam hic olim significatus est per `fenestras'; ita `prospicere trans fenestram' est percipere illa quae per visum internum apparent; haec in genere sunt cognitiones quae sunt externi hominis; rationalia, seu quod idem, apparentiae veri, hoc est, vera spiritualia {1}, non sunt cognitiones sed in cognitionibus, sunt enim rationalis, ita interni hominis, ac internus homo est qui spectat illa quae sunt externi, ita vera in cognitionibus; nam cognitiones quia sunt naturalis hominis, sunt vasa recipientia rationalium; quod vera Divina influant in rationale, et per hoc in naturale, et in hoc sistantur sicut multorum imago in speculo, videatur n. 3368. [2] Quod `fenestrae' sint illa quae sunt visus interni, hoc est, intellectus, quae una voce intellectualia vocantur, constat ab illis locis Verbi quae n. 655 allata sunt, et adhuc ab his; apud Joelem, In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut fur, ii 9;
ibi de malis et falsis ultimorum dierum Ecclesiae; `in domos ascendere' pro destruere bona quae sunt voluntatis; quod `domus' sint bona quae voluntatis, videatur n. 710, 2233, 2234; et `ingredi per fenestras' pro destruere vera ac eorum cognitiones quae sunt intellectus: apud Zephaniam, Extendet Jehovah manum Suam super septentrionem, et perdet Asshurem, cubabunt in medio ejus catervae, omnis fera ejus gentis, etiam platea et anataria in malogranatis ejus pernoctabunt, vox cantabit in fenestra, siccitas in limine, quia cedrum denudavit, ii 14;
ubi de destructione veritatum fidei per ratiocinationes, quae sunt Asshur, n. 119, 1186; `vox cantabit in fenestra' pro desolatione veri, {3}ita facultatis intellectualis quoad verum: [3] in Libro Judicium, Per fenestram prospexit, et exclamavit mater Siserae per cancellos, Quare tardat currus ejus venire? v 28;
propheticum Deborae et Baraki de Ecclesiae spiritualis resuscitatione; `per fenestram prospicere' pro per ratiocinia {4}illorum qui vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt, destruunt, illa enim sunt intellectualia in opposito sensu: apud Jeremiam, Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio, qui dicit, Aedificabo mihi domum mensurarum, et hyperoa spatiosa, et exscindit sibi fenestras, et tabulata cedro, et pingit minio, xxii 13, 14;
`aedificare domum sine justitia et hyperoa sine judicio' pro condere religiosum ex non bono et non vero; quod `justitia et judicium' sit bonum et verum, videatur n. 2235; `exscindere sibi fenestras et tabulata cedro et pingere minio' pro vera intellectualia et spiritualia falsificare. Fenestrae {5}Templi Hierosolymitani nec aliud repraesentarunt quam {6}illa quae intellectualium sunt, ita quae spiritualium; similiter ac significant fenestrae novi templi, de quibus apud Ezechiel xl 16, 22, 25, 33, 36; xli 16, 26; nam quod novum templum, nova Hierosolyma, et {7}nova terra, apud Prophetam illum, non aliud sint quam regnum Domini, quisque videre potest, {8}ita quod illa quae memorantur de illis, sint talia quae sunt regni. @1 i n. 3368$ @2 i a Domino$ @3 seu$ @4 haec enim sunt intellectualia in opposito sensu, ita illorum qui vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt destruunt:$ @5 i quae fuerunt$ @6 intellectualia$ @7 A has terra sancta, I Nova Terra. Ezekiel has no mention of a new earth, but see Ezek. xlv 1-8 for `holy land.'$ @8 ita illa quae memorantur de novo templo sunt talia quae sunt Regi illius.$