Arcana Coelestia (Elliott) n. 3392

Previous Number Next Number See English 

3392. `Et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua': quod significet quod Divinum Bonum adesset in Divino Vero, seu quod {1}Divino Bono adjunctum Divino Vero esset, constat ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Bonum Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3194, 3210; ex significatione `ridere' quod sit amor seu affectio veri, de qua n. 2072, 2216; et ex repraesentatione `Rebeccae' quod sit Divinum Verum Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; inde patet quod `Jishak ridens cum Rebecca muliere sua' significet quod Divinum Bonum cum Divino Vero adesset; sensus illorum in serie est quod verum spirituale recipiatur primum ex causa quia Divinum vocatur, postea quia in illo Divinum est, quod perspiciunt illi qui regenerantur et spiritualis Ecclesiae homines fiunt; hi sunt qui intelliguntur per `Abimelechum,' hoc est, illi qui in doctrina fidei sunt, et spectant vera in cognitionibus, de quibus mox supra n.3391. @1 Divino Bono AI; but A has Divinum Veru deleted and i Divino Bono. Probably the correct reading is Divino Bono adjunctum Divinum Verum esset.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church