Arcana Coelestia (Elliott) n. 3422

Previous Number Next Number See English 

3422. `Sicut nomina quae vocavit illis pater ejus': quod significet veri significativa, constat ex eo quod nomina quae antiquis temporibus indebantur personis, locis, rebus, omnia significativa essent, videatur n. 340, 1946, 2643, ita quae fontibus et puteis, significativa erant illarum rerum quae per `fontes et puteos' olim intellectae fuerunt, quae quod fuerint veri, n. 2702, 3096 ostensum est; et quia nomina fuerunt significativa, etiam per `nomen et vocare nomine' in genere significatur quale vel rei vel status, ut mox supra n. 3421 dictum; et quia ita, per nomina in Verbo, in sensu ejus interno, non significatur aliqua persona, aut aliqua gens, aut aliquod regnum, aut aliqua urbs, sed ubique res {1}. Quisque concludere potest quod hic per `puteos' aliquid caeleste significetur, nam nisi hoc, tot specifica de puteis memorare non foret dignum Verbo Divino, quia nullius usus scire, ut quod Philistaei obturaverint puteos quos foderunt servi Abrahami; quod Jishak refoderit illos, et quod vocaverit illis nomina {2}sicut nomina priora; et dein quod servi Jishaki foderint puteum in valle, de quo rixati pastores; (c)et quod rursus foderint alium, de quo etiam rixati; et postea alium, de quo non rixati; ac rursus alium; et tandem quod de novo puteo ei indicaverint, vers. 15, 18-22, 25, 32, 33; at caeleste quod per illos significatur, patet nunc a sensu interno. @1 i ac in supremo sensu, ubi de sanctis agitur, aliquod Divinum Domini$ @2 secundum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church