Arcana Coelestia (Elliott) n. 3423

Previous Number Next Number See English 

3423. Vers. 19-21. Et foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum. Et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki, dicendo, Nobis aquae, et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo. Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo, et vocavit nomen illius Sitnah. `Foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum' significat Verbum quoad sensum litteralem in quo internus: `et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki' significat quod docentes non viderent ibi tale, quia apparent opposita: `dicendo, Nobis aquae' significat quod illi in vero sint: `et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo' significat negationem ob illa, tum ob alia, quod contra illos, et ob plura: `et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo' significat sensum internum Verbi num sit: `et vocavit nomen illius Sitnah' significat quale eorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church