Arcana Coelestia (Elliott) n. 352

Previous Number Next Number See English 

352. Quod per 'primogenita gregis' significetur [sanctum quod est solius Domini, constare potest a primogenitis in Ecclesia repraesentativa, quae omnia sancta fuerunt quia spectabant Dominum, Qui solus Primogenitus. Amor et inde fides est primogenitus; omni amor est Domini, et ne hilum amoris est hominis, quare Dominus solus Primogenitus; hoc repraesentatum est in Ecclesiis antiquis per 'primogenita hominis et bestiae, quod essent sancta Jehovae, Exod. xiii 2, 12, 15. Et quod tribus Levi, qui in sensu interno significat amorem, post Reuben et Simeonem, qui in sensu interno significat fidem, natus, acceptata loco omnium primogenitorum, et facta sacerdotium, Num. iii 40-46; viii 14-20. De Domino quod Primogenitus omnium quoad Humanam Ipsius Essentiam, ita apud Davidem, Ille vocabit Me, Pater Meus Tu, Deus Meus, et petra saluti Meae, etiam Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae, Ps. lxxxix 27, 28 [A.V. 26, 27]:

et apud Johannem, Jesus Christus, Primogenitus ex mortuis, et Princeps regum terrae, Apoc. i, 5. Observes quod primogenita cultus significent Dominum; primogenita autem Ecclesiae significent fidem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church