353. Quod per 'pinguedinem' significetur ipsum caeleste, quo etiam est Domini: caeleste est omne quod est amoris; fides quoque caelestis est quando ex amore; charitas est caeleste; omne bonum charitatis est caeleste; quae omnia repraesentata sunt per pinguedines in sacrificiis, et quidem distincte per pinguedinem super jecore, seu reticulum; per pinguedinem super renibus; per pinguedinem tegentem intestina; et super intestinis; quae sancta erant et adolebantur super altari, Exod. xxix 13, 22; Lev. iii 3, 4, 14; iv 8, 9, 19, 26, 31, 35; viii 16, 25; quare vocantur 'panis igniti in quietem Jehovae,' Lev. iii 15, 16; ac ideo vetitum populo Judaico, ne quicquam pinguedinis ex bestiis ederent, quod vocatur 'statutum aeternitatis in generationes,' Lev. iii 17; vii 23, 25; ex causa quia Ecclesia ista talis erat ut non agnosceret interna, minus caelestia. [2] Quod 'pinguedo' significet caelestia et bona charitatis, constat apud Prophetas, ut apud Esaiam, Quare appenditis argentum in quod non panis; et laborem vestrum, in quod non ad satietatem? Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra, lv 2:
apud Jeremiam, Implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus Meus bono Meo saturabuntur, xxxi 14;
quod non pinguedo intelligatur sed caeleste spirituale bonum, manifeste constat: apud Davidem, Implentur pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos; quia Tecum scaturigo vitarum, in luce Tua videmus lucem, Ps. xxxvi 9, 10 [A.V. 8, 9];
ubi 'pinguedo et scaturigo vitae' pro caelesti, quod est amoris; 'flumen deliciarum et lux' pro spirituali, quod est fidei inde: apud eundem, Adipe et pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. lxiii 6 [A.V. 5];
ubi 'pingue' similiter pro caelesti, 'labia canticorum' pro spirituali; quod caeleste sit, constat manifeste quia 'anima saturabitur.' Ipsae primitiae, quae erant primogenita terrae, vocantur inde 'pinguedo,' Num. xviii 12. Caelestia quia dantur innumerabiliorum generum, et 3 adhuc innumerabiliorum specierum, ita communiter describuntur in cantico, quod Moses recitavit coram populo, Butyrum bovis, et lac gregis, cum pinguedine agnorum et arietum, filiorum Bashanis, et hircorum, cum pinguedine renum tritici, et sanguinem uvae bibes, merum, Deut. xxxii 14. Haec nusquam aliquis scire potest quid significant, risi ex sensu interno; absque sensu interno, nemo scire potest quid butyrum bovis, quid lac gregis, quid pinguedo agnorum, quid pinguedo arietum et hircorum, quid filii Bashanis, quid pinguedo renum tritici, quid sanguis uvae; absque sensu interno forent' 'voces, et praeterea nihil'; cum tamen omnia et singula significant genera et species caelestium.