Arcana Coelestia (Elliott) n. 3547

Previous Number Next Number See English 

3547. Vers. 18-20. Et venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi, et dixit, Ecce me, quis tu fili mi? Et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus, feci quemadmodum locutus es ad me, surge quaeso, sede et ede e venatione mea, propterea ut benedicat mihi anima tua. Et dixit Jishak ad filium suum, Quid hoc festinasti invenire, fili mi? et dixit, Quia obvenire fecit Jehovah Deus tuus ad faciem meam. `Venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi?' significat statum perceptionis ex praesentia illius veri: `et dixit Jacob ad patrem suum' significat apperceptionem veri naturalis: `Ego Esau primogenitus tuus' significat quod crederet esse ipsum bonum naturale: `feci quemadmodum locutus es ad me' significat oboedientiam: `surge quaeso, sede, et ede e venatione mea' significat verum affectionis talis boni: `propterea ut benedicat mihi anima tua' significat conjunctionem: `et dixit Jishak ad filium suum' significat perceptionem: `Quid hoc festinasti invenire, fili mi?' significat productionem tam festinam: `et dixit, Quia obvenire fecit Jehovah Deus tuus ad faciem meam' significat providentiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church