Arcana Coelestia (Elliott) n. 3548

Previous Number Next Number See English 

3548. `Venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi?': quod significet statum perceptionis ex praesentia illius veri, constare potest a repraesentatione `Jishaki' qui hic pater, et (c)a repraesentatione `Jacobi' qui hic filius, de quibus aliquoties prius; tum a significatione `dicere' quod sit percipere, de qua etiam prius; inde et ex reliquis patet quod sit status perceptionis ex praesentia illius veri quod per `Jacobum' repraesentatur; sed quale hoc verum sit quod nunc per Jacobum repraesentatur, patet a sensu interno illorum quae praecedunt et quae sequuntur, quod nempe externa forma appareat sicut bonum et boni verum, quae repraesentantur per `Esavum' et significantur per ejus venationem, sed quod non tale in forma interna: naturale quoad verum apud hominem qui regeneratur, hoc est, antequam regeneratus est, tale apparet, non quidem coram homine, nam is nihil novit de (t)bono et vero apud se cum regeneratur, sed coram oculis angelorum, qui talia in luce caeli vident; homo ne quidem novit quid bonum et {1}verum naturalis, et quia non novit, {2}non potest percipere, et quia non percipit in communi nec potest percipere in particulari, ita non differentias, minus mutationes status eorum; et quia non haec, aegre potest capere ex aliqua descriptione quomodo cum hoc bono et ejus vero se habet; at quia de illis in hoc capite agitur, in sequentibus, quantum possit ad captum, venit exponendum. @1 quid$ @2 nec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church