Arcana Coelestia (Elliott) n. 3579

Previous Number Next Number See English 

3579. `Et dabit tibi Deus de rore caeli': quod significet ex Divino Vero; `et de pinguedinibus terrae': quod significet ex Divino Bono, constat ex significatione `roris caeli' quod sit verum, de qua sequitur; et ex significatione `pinguedinum' quod sint bonum, de qua n. 353, utrumque Divinum in supremo sensu, in quo praedicantur de Domino. Cum multiplicatione veri et fructificatione boni ita se habet: rationale cum influit in naturale, ibi suum bonum sistit in forma communi; per hoc bonum producit ibi vera, paene sicut vita condit fibras in homine, et eas disponit in formas secundum usus; bonum illud per {1}haec vera, in ordinem caelestem disposita, producit iterum bonum, et per hoc bonum iterum vera, quae derivationes sunt; talis idea naturalis haberi potest de formatione veri a bono, (c)et iterum boni per veram, per quod denuo verum; sed (t)idea spiritualis non potest haberi nisi ab illis qui in altera vita sunt, nam ibi formantur ideae a luce caeli, in qua est intelligentia. [2] Quod {2}`ros' significet verum, constat {3}quoque ex Verbo alibi; ut apud Zachariam, Semen pacis, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum, viii 12;

ubi de nova Ecclesia; `vitis dabit fructum suum' pro quod spirituale Ecclesiae seu (t)verum fidei dabit bonum, et `terra dabit proventum suum' pro quod caeleste Ecclesiae {4}seu bonum charitatis dabit verum; `ros quem caeli dabunt' sunt illa: apud Haggaeum, Propter domum meam, quae est vastata, ...super vobis clausi sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo, i 9, 10;

`caelorum ros et terrae proventus,' qui inhibiti, pro similibus: [3] apud Davidem, Ex utero aurorae tibi ros nativitatis tuae, Ps. cx 3, 4; de Domino; `ros nativitatis' pro caelesti amoris: apud Mosen, Benedicta a Jehovah terra ejus de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, Deut. xxxiii 13;

de Josepho; `pretiosa caeli' sunt spiritualia, n. 3166, quae sunt `ros'; `abyssus jacens infra' sunt naturalia: apud eundem, Habitavit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra frumenti et musti, etiam caeli ejus stillabant rorem, Deut. xxxiii 28;

ibi etiam `ros quem stillabant caeli' pro spiritualibus quae sunt veri. [4] `Ros' in genuino sensu est boni verum quod ex statu innocentiae et pacis, per `mane' enim seu auroram, quando ros descendit, significantur illi status, n. 2333, 2405, 2540, 2780; inde etiam manna quae e caelo, erat cum rore qui matutino tempore descendebat, ut constare potest apud Mosen, In matutino fuit positio roris circa castra, et cum desiit roris positio, ecce super faciebus deserti contusum rotundum, contusum sicut pruina super terra, Exod. xvi 13, 14:

Quando descendit ros super castra noctu, descendit man super eo, Num.xi 9;

`manna' quia erat panis caelestis, in supremo sensu significabat Dominum quoad Divinum Bonum, inde apud homines caeleste amoris, nam hoc a Divino Domini, n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; `ros' in quo et cum quo manna descendebat pro Divino Vero in supremo sensu, et pro spirituali vero apud homines in sensu respectivo; `matutinum tempus' est status pacis in quo illa bona {5}n. 92, 93, 1726, 2780, 3170. [5] Quia `ros' significat verum quod a bono, seu quod idem, spirituale quod (c)a caelesti, ideo quoque verum spirituale in Verbo comparatur rori, nam quae significant etiam comparationi ejusdem rei inserviunt; ut apud Esaiam, Sic dixit Jehovah ad me, Quiescam et spectabo in habitaculo Meo, sicut calor serenus super luce, sicut nubes roris cum calet messis, xviii 4:

apud Hosheam, Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Jehudah? quia sanctitas vestra sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, vi 4; xiii 3:

apud eundem, Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet radices sicut Libanon, xiv 6 [A.V. 5]:

apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros a cum Jehovah, sicut guttae super herba, v 6 [A. V. 7]:

apud Davidem, Sicut oleum bonum super capite,... quod descendit super os vestium Aharonis, sicut ros Hermonis qui descendit super {6}montes Zionis, quia ibi praecepit Jehovah benedictionem vitae usque in saeculum, Ps. cxxxiii 2, 3:

apud Mosen, Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum Meum, sicut stillae super gramen, et sicut guttae super herbam, Deut. xxxii 2;

ibi `ros' pro multiplicatione veri ex bono, et pro fructificatione boni per verum; et quia ros est qui quovis mane fertilem facit agrum et vineam, ipsum bonum et verum significantur per `frumentum et mustum,' de quibus sequitur. @1 illa$ @2 i caeli$ @3 ab his locis in Verbo$ @4 quod est charitatis bonum$ @5 i et vera; without which addition illa bona refers to the only two things mentioned, caeleste amoris and spirituale verum$ @6 montem A, monte I, montes Heb.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church