Arcana Coelestia (Elliott) n. 3580

Previous Number Next Number See English 

3580. `Et multitudinem frumenti': quod significet inde bonum naturale; `et musti' quod significet inde verum naturale, constat ex significatione `frumenti' quod sit bonum, et ex significatione `musti' quod sit verum; quae cum praedicantur de naturali, significant illa bonum et verum naturale, et tunc praedicantur de rationali `panis et vinum,' `panis' quod sit caeleste bonum, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; et quod `vinum' sit spirituale, ita verum ex bono, n. 1071, 1798. Quod frumentum et mustum illa significent, constare quoque potest ab his locis in Verbo; apud Haggaeum, Clausi sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo, et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super frumentum, et super mustum, ...et super quod educit terra, i 10, 11;

{1}ibi `siccitas' pro defectu roris et pluviae, ita pro defectu veri ex aliquo bono; `siccitas super frumentum' est defectus boni, et `siccitas super mustum' est defectus veri: [2] apud Mosen, Habitabit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra frumenti et musti, et caeli ejus stillabunt rorem, Deut. xxxiii 28; `solitarius' pro illis qui non infestantur a malis et falsis, n. 139, 471; `terra frumenti et musti' pro Ecclesiae bono et vero: apud Hosheam, Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet radices suas sicut Libanon; ibunt rami ejus, et erit sicut oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani; revertentur habitantes in umbra ejus, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria ejus sicut vinum Libani, xiv 6-8 [A.V. 5-7]; ubi `frumentum' pro bono spirituali, `vinum' pro vero spirituali: apud Esaiam, Maledictio comedet terram,... lugebit mustum, languebit vitis, gement omnes laeti corde, xxiv 6, 7;

ibi de vastatione Ecclesiae spiritualis; `lugebit mustum' pro quod cessabit verum: [3] apud Jeremiam, Redemit Jehovah Jacobum,... venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad frumentum et ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti, xxxi 11, 12; `frumentum et mustum' pro bono et inde vero, `oleum' pro bono ex quo illa, et quod ex illis, `filii gregis et armenti' pro vero quod sic inde; quae quia illa significant, vocantur `bonum Jehovae': apud Hosheam, Illa non novit, quod Ego dederim illi frumentum et mustum et oleum; et argentum multiplicaverim et aurum quod fecerunt baali, propterea revertar, et accipiam frumentum meum et mustum meum in tempore stato suo, et eripiam lanam meam et linum meum, ii 8, 9;

ibi de Ecclesia perversa; et patet quod per `frumentum' non significetur frumentum, nec mustum per `mustum,' et quoque per `oleum, argentum, aurum, lanam et linum,' quod non talia, sed quae spiritualia sunt, {2}hoc est, boni et veri; similiter ubi agitur de nova Ecclesia apud eundem, Desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, et erit in die illo audiam caelos, et hi audient terram, et terra audiet frumentum et mustum, et oleum, et haec audient Jizreelem, ii 20-22;

`Jizreel' pro nova Ecclesia: apud Joelem, Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro;... devastatus est ager, luget terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, i 5, 10: 4 apud eundem, Filii Zionis gaudete, et laetamini in Jehovah Deo vestro, quia dedit vobis pluviam matutinam in justitiam, et descendere faciet vobis pluviam matutinam et serotinam in primo, et implebuntur areae frumento puro, et exundabunt torcularia mustum et oleum, ii 23, 24 apud eundem, Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit, iv [A.V. iii] 18;

ibi de regno Domini; sunt spiritualia quae per `mustum,' per `lac,' et per `aquas' significantur, quorum abundantia ita describitur: apud Zachariam, Servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo, sicut gregem populum Suum,... quia quanta bonitas ejus, et quanta pulchritudo ejus, frumentum juvenes, et mustum germinare faciet virgines, ix 16, 17:

apud Davidem, Visitas terram, et {3}delectaris ea, valde ditas eam, rivus Dei plenus aquis, praeparas frumentum eorum,... induunt prata gregem, et valles operiuntur frumento; plaudant etiam cantent, Ps. lxv 10, 14 [A.V. 9, 13];

inde nunc patet quid frumentum et mustum. @1 ubi$ @2 seu$ @3 so Sch. Heb. also means `causest to overflow'$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church