3704. `Et Deus Jishaki': quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale Domini, et quia rationale est in quo incohat Humanum, n. 2194, et sic ex quo et per quod est Humanum, ideo hic per Deum Jishaki significatur Divinum Humanum Domini. Quia omnia et singula in caelo, et omnia et singula apud hominem, immo in universa natura, se referunt ad bonum et verum, ideo quoque Divinum Domini distinguitur in Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divinum Bonum Domini vocatur `Pater,' et Divinum Verum `Filius'; sed Divinum Domini {1}non est nisi quam Bonum, immo Ipsum Bonum, at Divinum Verum est Divinum Bonum Domini ita apparens in caelo seu coram angelis; se habet hoc sicut sol; ipse sol in sua essentia non est nisi quam ignis, sed lux quae inde apparet, non est in sole, sed a sole; quod Dominus quoad Divinum Bonum repraesentetur per `solem,' et quoque quod sit in altera vita Sol universo caelo, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 2495, 3636, 3643; et quod Dominus quoad Divinum Verum repraesentetur per `lucem,' et quoque sit in altera vita Lux universo caelo, n. 1053, 1521, 1529, 1530, 2776, 3138, 3195, 3222, 3223, 3339, 3341, 3636, 3643. Ita Dominus in Sua Essentia non est nisi quam Divinum Bonum, et hoc quoad utrumque, nempe quoad Ipsum Divinum et Divinum Humanum; sed Divinum Verum non est in Divino Bono, sed a Divino Bono, ita enim Divinum Bonum apparet, ut supra dictum, in caelo; et quia Divinum Bonum apparet ut Divinum Verum, {2}ideo propter captum hominis distinguitur Divinum Domini in Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divinum Bonum est quod in Verbo dicitur `Pater,' et Divinum Verum quod dicitur `Filius': hoc arcanum est quod latet in eo quod Ipse Dominus toties de Patre Suo loquatur sicut distinctus et quasi alius ab Ipso, et tamen alibi quod unus sit cum Ipso: quod `pater' in sensu interno sit bonum, et in sensu supremo {3}Dominus quoad Divinum Bonum, mox supra n. 3703 ostensum est, et quod `filius' sit verum, et `Filius Dei {4}ac Filius hominis' sit Dominus quoad Divinum Verum, n. 1729, (x)1733, (x)2159, 2803, 2813; {5}et id etiam constat ex omnibus illis locis {6}ubi Dominus Patrem Suum nominat, et Se Filium. [3]Quod Dominus in Verbo Veteris Testamenti sit qui vocatur Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2921; at quod ibi quoque dicatur Pater, constat ex his locis: apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et vocabitur Nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 6 (A.V. 5);
manifeste patet quod `Puer natus nobis et Filius datus nobis' sit Dominus, ita qui appellatur `Pater aeternitatis': apud Jeremiam, Ero Israeli in Patrem, et Ephraim primogenitus Meus, xxxi 9;
{7}ibi agitur de Domino, `Qui quod sit Deus Israelis et Sanctus Israelis', videatur n. 3305, hic `Israeli Pater': apud Malachiam, Annon Pater unus omnibus nobis? annon Deus unus creavit nos? ii 10;
`creare' hic in sensu interno `pro regenerare, ut quoque alibi in Verbo, videatur n. 16, 88, 472, et quia {10}Dominus est solus Regenerator et Redemptor, est Ille qui hic Pater et Deus dicitur;
ut quoque apud Esaiam, Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, ab aeterno nomen Tuum, lxiii 16:
[4]apud eundem, Induam illum tunica tua, et cingulo tuo roborabo eum, et dominium tuum dabo in manum ipsius, ut sit in patrem habitatori Hierosolymae, et domui Jehudae, et dabo clavem domus Davidis super humerum ipsius, et aperiet et non claudens, et claudet et non aperiens; et figam illum clavum in loco fideli, ut sit in thronum gloriae patris ipsius, super quo suspendant omnem gloriam domus patris ipsius, filiorum et nepotum, omnia vasa parvuli, de vasis craterum usque ad omnia vasa nabliorum, xxii 21-24;
quod Dominus sit qui in sensu interno hic repraesentatur et significatur, et `pater habitatori Hierosolymae et domui Jehudae vocatur,' manifeste patet; Ille enim est `super cujus humero clavis domus Davidis, qui aperit et non claudens, et qui claudit et non aperiens,' videatur Praefatio ad cap. xxii, et Illi est `thronus gloriae Patris Ipsius,' et super Quo et a Quo omnia sancta, quae hic `vasa' vocantur, sancta caelestia `vasa craterum,' et sancta spiritualia `vasa nabliorum.' [5]Quia reges et sacerdotes repraesentabant Dominum, `reges' per regium quod illis, Dominum quoad Divinum Verum, et `sacerdotes' Dominum quoad Divinum Bonum, n. 3670, ideo sacerdotes vocabantur `patres,' ut constare potest in Libro Judicum, Dixit Michah ad Levitam, Mane mecum, et esto mihi in patrem et sacerdotem, xvii 10:
similiter dicebant filii Danis ad eundem, Tace, pone manum tuam super os tuum, et abi nobiscum, et esto nobis in patrem et sacerdotem, xviii 19;
quod ipsi reges illos similiter vocaverint, in Libro Secundo Regum, Dixit rex Israelis ad Elisaeum, Num percutiam, pater mi? dixit, Non percuties, vi 21, 22;
et Joash rex ad Elisaeum cum moreretur, Joash rex flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, xiii 14;
quod `reges' vocaverint, erat quia repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et `sacerdotes' quoad Divinum Bonum, et quia verum ad bonum se habet ut filius ad patrem, nam verum est a bono; hoc [6]{11}notissimum est in altera vita, et quia ita, in caelo non alium nominant `Patrem,' nec alium percipiunt per `Patrem' in Verbo Evangelistarum quam Dominum, videatur n. 15, 1729; omnes infantes ibi docentur, cum initiantur in bonum amoris et verum ejus, agnoscere solum Dominum pro Patre; immo etiam sollicita cura {12}novitii qui in caelum veniunt, quod unus sit Deus, et qui intra Ecclesiam fuerunt, quod omne Trinum sit in Domino; nam ex orbe Christiano paene omnes secum habent ideam trium deorum, tametsi ore dixerant non esse nisi unum Deum; nam cogitare unum, cum idea trium prius intravit, et unusquisque ex his nominatur Deus, et quoque distinguitur quoad attributa et munia ab altero, et etiam separatim colitur, hoc non humanum est; inde est quod cultus trium deorum sit in corde, at unius solum in ore. [7]Quod in Domino omne Trinum sit, est in orbe Christiano notam, sed usque in altera vita {13}cogitatur parum de Domino, immo quoque Humanum Ipsius multis scandalum est, quia Humanum distinguunt a Divino, nec illud credunt Divinum; justificari se dicit homo, et sic purum et paene sanctum fieri, sed glorificatum fuisse Dominum, hoc est, Divinum factum Humanum Ipsius, non cogitant, cum tamen conceptus sit ab Ipso Jehovah, et praeterea nemo justificari potest, minus sanctificari, quam a Divino, et quidem a Divino Humano Domini, quod repraesentatur et significatur in Sacra Cena, et {14}apertis verbis dicitur quod panis sit corpus Ipsius et vinum sanguis: [8]quod Dominus sit unus cum Patre, quodque ab aeterno, et quod universum regat, ita quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, constat manifeste ex Verbo: QUOD SIT UNUS PATRE, apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius Qui in sinu Patris, (Ille exposuit), i 18:
apud eundem, Quaerebant Judaei interficere Jesum, ...quod Patrem proprium dixisset Deum, parem Se Ipsum faciens Deo; respondit Jesus et dixit, Amen, amen, dico vobis, non potest Filius facere a Se Ipso quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quae {15}namque Ille facit, haec etiam Filius similiter facit:
...quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat; neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorent Filium quemadmodum honorant Patrem; qui non honorat Filium, non honorat Patrem, Qui misit Ipsum, ...quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in Se Ipso: ...Qui misit Me Pater, Ipse testatus est de Me, neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ejus vidistis;
...scrutamini Scripturas, ...illae sunt quae testantur de Me, v 1 ad f.;
per `Patrem' ibi intelligitur, ut dictum, Divinum Bonum, et per `Filium' Divinum Verum, utrumque in Domino; a Divino Bono quod `Pater,' non potest procedere seu exire quam Divinum, et hoc quod procedit seu exit, est Divinum Verum quod `Filius': [9]apud eundem, Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad Me; non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit Patrem, vi 44-48:
apud eundem, Dicebant Ipsi, Ubi est Pater tuus? respondit Jesus, Neque Me nostis, neque Patrem Meum, si Me nossetis, etiam Patrem Meum nossetis, viii 18, 19:
apud eundem, Ego et Pater unum sumus: si utique Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me, et Ego in Patre, x 30, 38:
apud eundem, Jesus dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum Qui misit Me, et qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me; Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii (x)44-46;
quod `Ipsum miserit Pater' in sensu interno significat quod procedat a Patre; ita hic et alibi, ubi dicit Dominus quod Pater miserit Ipsum; quod `lux' sit Divinum Verum, videatur supra: [10]apud eundem, Ego sum via et veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per Me; si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum: dicit Ipsi Philippus, Domine, monstra nobis Patrem, dixit Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me sit? verba quae Ego loquor vobis, a Me Ipso non loquor, Pater Qui in Me manet, Ille facit opera: credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me: ...quodcumque petieritis in nomine Meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio, xiv 6-11 (13):
apud eundem, Qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille est qui amat Me, qui vero amat Me, amabitur a Patre Meo, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum: si quis amaverit Me, verbum Meum servabit, et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv 21, 23;
qui in Divino Vero, sunt qui `praecepta habent et faciunt illa,'[11]et qui in Divino Bono qui `amant,' inde dicitur quod `amabitur a Patre,' et `ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus,' nempe Divinum Bonum et Divinum Verum; quare dicitur apud eundem, In illa die cognoscetis vos, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, ibid. vers. 20;
et alibi, Pater Sancte, serva illos in nomine Tuo, ...ut sint unum sicut Nos, xvii 11;
ex his constat quod Dominus Patrem dicat ex Divino Bono quod Ipsi, et `Filium' ex Divino Vero quod ex Divino Bono; ita quod non duo sint sed unum: `quod autem Dominus ita locutus sit, erat ut reciperetur Verbum tam in terra quam in caelo, et quoque quia antequam glorificatus fuit Dominus, erat Divinum Verum quod ex Divino Bono, at cum glorificatus est, ipsum Divinum Bonum quoad utramque Essentiam, ex Quo omne Divinum Bonum et Divinum Verum. [12]QUOD FUERIT AB AETERNO, constare potest ex eo quod Dominus sit Qui locutus per prophetas, et quod Ipse, tam inde quam ex eo quod ab Ipso Divinum Verum esset, dictus fuerit Verbum, de quo apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum, omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum ....Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, i 1-4, 14;
Verbum pro omni vero in caelis et in terris quod a Divino: [13]quod ab aeterno, {17}manifeste docet alibi apud Johannem, Dixit Johannes, Hic erat, ...qui post me veniens, ante me fuit, quia prior me fuit: medius inter vos stat, quem vos non nostis, ille est qui post me venturus est, qui ante me fuit, i 15, (26), 27, 30:
apud eundem, Si videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius vi 62:
apud eundem, Jesus dixit, Amen, amen dico vobis, priusquam Abraham fuit, Ego sum, viii 58:
apud eundem, Sciebat quod a Deo exiverit, et ad Deum abiret, xiii 3:
apud eundem, Ipse Pater amat vos, quod vos Me amastis, et credidistis quod Ego a Deo exiverint: exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum, et eo ad Patrem, xvi 27, 28:
apud eundem, Ego glorificavi Te super terra, opus perfeci quod dedisti Mihi ut facerem; nunc ergo glorifica Me Pater apud Te Ipsum gloria, quam habui antequam mundus esset apud Te ....Ut videant gloriam Meam, quam dedisti Mihi, quia amasti Me ante fundationem mundi, xviii 4, 5, 24:
apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 6 (A. V. 5). [14]{18}QUOD DOMINUS UNIVERSAM REGAT, constat apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, xi (x)7:
apud eundem, Jesus dixit discipulis, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18:
apud Johannem, Pater omnia dedit in manum Filii, qui credit in Filium habet vitam aeternam, iii 35, 36:
Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, v 22:
apud eundem, Sciebat Jesus, quod omnia dedisset Ipsi Pater in manus, xiii 3:
apud eundem, Omnia quaecumque Pater habet, Mea sunt, xvi 15:
apud eundem, Jesus dixit, Glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis, xvii 1, 2:
apud eundem, Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis, non amplius sum in mundo, Ego namque ad Te venio, xvii 10, 11:
apud Lucam, Omnia tradita sunt Mihi a Patre Meo, x 22. [15]{19}Ex his nunc constat quod Divinum Bonum sit quod `Pater' vocatur, et {20}Divinum Verum quod `Filius'; et quod Dominus ex Divino Bono per Divinum Verum omnia et singula in universo regat:
quia ita, et hoc tam manifestum ex Verbo, mirum est quod non in Christiano orbe, sicut in caelo, Dominum solum agnoscant et adorent, et sic unum Deum; sciunt enim (c)et docent, quod omne Trinum in Domino sit. Quod Spiritus Sanctus, qui quoque pro Deo distincto a Filio et Patre colitur, sit sanctum spiritus, seu sanctum quod per spiritus seu angelos procedit a Domino, hoc est, a Divino Ipsius Bono per Divinum Verum, alibi, ex Divina Domini Misericordia, manifestabitur. @1 i tam Ipsum Divinum quam Divinum Humanum$ @2 i in caelo$ @3 i sit$ @4 seu$ @5 insuper$ @6 i apud Evangelistas$ @7 ubi$ @8 quod Dominus sit qui in Verbo Veteris Testamenti vocatur Deus Israelis, et Sanctus Israelis$ @9 est$ @10 est Dominus after Redemptor$ @11 notum$ @12 i ab angelis instruuntur$ @3 i a Christianis$ @14 aperte$ @15 nempe I$ @16 quod autem ita loquutus, erat ex causa, ut reciperetur Verbum Ipsius, et quia antequam glorificatus, erat Ipse Divinum Verum quod ex Divino Bono, at cum glorificatus est ipsum Divinum Bonum quoad utramque Essentiam, ex quo omne Divinum Verum: quod fuerit Divinum Bonum, ab aeterno, et ab Ipso ut a Divino Bono omne Divinum Verum.$ @17 i etiam$ @18 et quia ita, non alius est quam Dominus qui ex Divino Bono per Divinum Verum universum tam caelum quam omne quod sub caelo est, regit et gubernat, quod etiam manifeste docet,$ @19 Inde etiam patet$ @20 i quod$